- PASSIENUS Paulus
- PASSIENUS Pauluseques Romanus, sub Flaviis ac deinceps claruit. Poeta fuit elegiacus, patriâ Mevaniensis ex Umbria, Propertii nepos, vel pronepos, eumque in elegiis imitabatur. Plinius l. 6. ep. 15. ad Romanum: Mirificae rei non interfuisti; nec ego quidem, sed me recens fabula excepit: Passienus Paulus, splendidus eques Romanus, et imprimis eruditus, scribit elegos: Gentilitium hoc illi. Est enim municeps Propertii, atque etiam inter maiores suos Propertium numerat. Is cum recitaret, ita coepit, PRISCE IUBES: subdit deinde, ut eô sic exsorsô, Priscus Iabolenus, egregius Iurisconsultus, sed dubiae sanitatis responderit, Ego vero non iubeo: atque inde magnus ortus sit risus, eaque res Passieno attulerit multum frigoris. Coeterum de tribus Passienis, avo, patre, et filio, multa Andreas Schottus dissertatione de claris apud Senecam Rhetoribus. Is, de quo nunc agimus, ab elegis postea se ad Lyrica convertit, atque uti in elegis Propertium, ita in Lyricis Horatium sibi imitandum proposuit. Testis idem Plin. l. 9. ep. 22. ad Severum: ubi et plura de eius laudibus. At plane alius est Passienus, qui sequiseculô post sub Gallieno Proconsul Africae fuit, uti Trebellius Pollio narrat, Voss. de Poet. Lat. c. 3. p. 50.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.